monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XLII. <<<     >>> XLIV.

CAPUT XLIII.

1 Hunc itaque unus de interfectoribus Alexandri et Aristobuli improbitatis suae finem invenit, a quo exordium sumens, in Antipatrum poena transivit sceleris auctorem.
2 Namque libertorum querelis qui patronum suum veneno interfectum assererent, stimulatus Herodes, dum sollicitius quaerit, cognito quia ab uxore de succis Arabiae accepisset Pheroras poculum quod amatorium putaretur, idque venenum fuisse, quod Sylaei studio traditum, et illico in pestem conversum, in plurimorum quaestionem tetendit.
3 Unde quaedam inter tormenta de ancillulis exclamavit, ut Deus omnipotens in matrem Antipatri omnia supplicia transferret, universorum arbitram flagitiorum; per ipsam occultos conventus Antipatri ac Pherorae diu noctuque exercitas potationes usque ad temulentiam, ut a convivio regis recipientibus sese, totis noctibus biberetur.
4 Quod non otiosum nec coniurationis vacuum tentamentorum, remotis praesertim servulis et ministris iure suspectabatur, magnumque vinculum connexionis et conspirationis indicium tam diuturnae morae, quae regibus suspectior in solitudinis secreto et noctis silentio.
5 Ibi compositum, ut Antipater Romam peteret, Pheroras in Petram pergeret: quod frequenter inter se conferre soliti prodebantur, eo quod post Alexandrum et Aristobulum, in ipsorum necem sese Herodes conversurus foret; miseros se qui putassent, quod Herodes in illis parricidales cogitationes odisset, qui regni haeredes persequebatur; sublatos esse non potestatis aemulos, sed consortes miseriarum, in se periculum omnium et odia transisse, ne mulierum quidem parciturum sexui, qui dilectae sibi Mariamnae, atque ex ea genitae non pepercisset.
6 Nullum sibi aliud remedium, nisi ut longius aliquo secederent: quo tantae bestiae furori vel fuga eximerentur.
7 Adiiciebantur crebrae apud matrem Antipatri conquestiones deplorantis, ardere se invidia regalis successionis, cum saevitia regni super ipsum praecipue incubuerit: ut iam sustinere non queat, ultimis deditus obsequiis, et postremis urgeri periculis.
8 Nec solum regnandi ius sibi perisse, sed vivendi quoque curricula convoluta temporum.
9 Aetatem sibi maturiorem, incanuisse iam verticem; contra autem iuvenescere patrem, frustra sperari eius haereditatem, qui fortasse etiam superstes haeredi tamdiu reservaretur.
10 Quod autem emolumentum successionis sibi futurum longaevo haeredi, cui tam multiplex Alexandri atque Aristobuli soboles, velut quaedam hydra renatis quae amputata fuerant, capitibus regerminaret? Ex testamento patris etiam iam ius commune ereptum, ut data spe regnandi, cuius ad tempus vicarius foret, non aliquem ex suis filiis in suum imperium sustinere: sed Herodi Mariamnes filio necesse haberet regnum refundere.
11 Itaque non ad fructum sibi regni spem datam, sed ad periculum, ut esset decessori suspectus, successori gravis.
12 Postremo ipsum regem longa senectute vividum et intentum caedibus suorum, sui esse testamenti exsecutorem: ut nemo superesset qui posset succedere, ferri odio gravi in filios, nec in fratrem minore, qui sibi dederat centum talenta, nec cum patruo suo sermonem haberet.
13 Et respondente Pherora: In quo enim eum laesimus? Num etiam ipse successor sum? retulisse Antipatrum, nonnullas habere eum causas offensionis.
14 Utinam amissis omnibus, liceret offensioni se ipsum componere: feram esse bestiam, quae ne mortibus quidem satiaretur, nec posset perpeti ullam inter propinquos charitatem manere! Atque utinam amissis omnibus liceret, ut nudi eum tantummodo viventes evaderemus, sed impossibile.
15 Ideoque sibi occulta ad tempus colloquia.
16 Necessarium autem fore tempus, quo uterentur virili mentis vigore, et consilii vivacitate, dexterae quoque vindicis ministerio.
17 Haec a mancipiis in supplicio positis respondebantur, et mancipio credebat Herodes, maxime quia de centum talentis soli Antipatro dixerat, nec ullus sermonis eius adfuerat interpres.
18 Succensus itaque indignatione, rapit ad supplicium plerosque et innoxios, ne quis de obnoxiis relinqueretur.
19 Accersitur ad supplicia Antipater Samaritanus, eo quod esset Antipatri procurator, et diversis excruciatur modis.
20 Prodit quaestio, missum ex Aegypto venenum per Antiphili quemdam conturbernalem, idque ab illo datum Theudioni amico Antipatri, per ipsum Pherorae redditum, cui regis filius Antipater exsecutionem commiserat, ut dum ipse in urbe Roma degeret, pater eius Herodes exstingueretur.
21 Quo tempore nulla de absente paratae necis suspicio foret: sed Pheroras cum in tempore venenum acceptum uxori propriae commendavisset, recurrit altera in uxorem Pherorae veneni invidia: iubet illico rex Pherorae uxorem venenum deferre.
22 Egreditur mulier quasi perlatura quod petebatur, et sese de fastigio praecipitat aedificiorum, quo gemini pondus criminis evitaret, atque obitu praeveniret indicium rei et quaestionis acerbitatem.
23 Sed quia maturabatur Antipatro feralis ultio parricidii, non supra verticem capitis ruit, quo casu facile exstingueretur, sed in aliam partem corporis decidit, ut mors protelaretur: consopita erat tamen atque attonita mulier, quia ex alto deciderat loco.
24 Iubet eam paulisper recreari Herodes donec ad se rediret; spondet veniam, si simpliciter aperiret gestorum ordinem: non de nihilo esse, quod sese praecipitaverit, sed magni criminis consciam, compendium supplicii quaesisse; impunita sibi omnia flagitia confitenti fore: at inficianti acervanda supplicia, ipsam quoque sepulturam negandam.
25 At illa ubi se resumpsit paululum: Et cui, inquit, adhuc ego secretorum servabo silentia, Pherora, mortuo? Illi enim debui fidem tacendi, pro quo supplicia non recusarem, si necessaria forent.
26 Sed ille nunc liber a cruciatibus, et si veniabilis erroris correctio est, liber a culpa.
27 Quid igitur involvere veritatem mendaciis cogitem, ut Antipatro morem geram? Parcam ergo illi, non parcam mihi? Egregiam ergo mercedem debemus viro, qui nos omnes sceleribus suis in haec supplicia deduxit.
28 Audi rex, Deo praesule, qui solus mihi veritatis arbiter est: proposui enim nihil fallere: audi inquam, sed prius repete, quemadmodum assederis lacrymans germano periclitanti, ut impleveris omnia circa Pheroram munia pia germanitatis: quibus ille inflexus, ubi discessisti, continuo me ad sese vocavit, et ait: Non exiguum ego mulier a fratris affectu et studio deerravi, qui sic oderam amantem mei, et volebam occidere tam impatientem doloris in periculis meis: ferre ille non potest fortuitum, quod ego urgebam indebitum: circumventus sum fateor Antipatri dolis, sed cogitationis eius ego pretium fero: tu quod habes ab eo venenum relictum, mihi cito perfer, et sub meis oculis effunde, ut vel ad interos non feram animum parricidalem: poenituisse correctionis sit, quod criminosum est praeparavisse: Cito, inquam, mulier, ut vel mortem praeveniam, quoniam culpam nequivi.
29 Tum ego detuli venenum, et in conspectu eius exinanivi, parum tamen ex eo reservavi mihi, quae te metuerem, ut esset remedium si proderetur paratum ad hos usus venenum.
30 His dictis pyxidem cum eo quod resederat veneni, protulit: subiicitur quaestioni mater Antiphili et fratres ipsius.
31 Confitentur ex Aegypto Antiphilum detulisse pyxidem plenam veneno, quod ille accepisset a fratre qui Alexandriae commoraretur sub medicinae professore.
32 Deprehenditur etiam Mariamnes filia pontificis insidiarum conscia, quae pararentur marito, idque fratribus eius inter supplicia confitentibus manifestatur.
33 Unde Herodes iunior maternae audaciae pretium luit, quem in regni successionem Antipatro substitutum idem quem subrogaverat pater, de testamento delendum putavit.
34 Et hic quidem non mediocris error Herodis senioris, ut ulterius flagitio deprehenso, alter mulctaretur.
35 Sed etiam Herodis iunioris non iniusta mulctatio: nam divinitus praecautum videtur, ut licet nondum facti sui merito, tamen ob pretium futurae improbitatis regno abdicaretur.
36 Nam quis eum regem perpeti potuisset, qui tetrarcha tam insolens fuit, ut tolerari nequiret? Adiicitur etiam aliud veneficii genus, quod Bathillus Antipatri libertus Pherorae et eius uxori detulit, compositum ex succis serpentum, et veneno aspidum, ut si primum non convaluisset ad mortem Herodis, secundo uterentur.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XLII. <<<     >>> XLIV.
monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII.